HYPERPYRUM

HYPERPYRUM
HYPERPYRUM
corrupte Perperum, Perperi etc. moneta fuit Impp. Byzant. aurea, quod dex auro eximie rutilo et recocto confecta esset, sic dicta, quasi supra modum igni excalefacta.
Valuit 20. solidis denariorum, et nota il. designatur, apud Harmenopuli Scholiasten, ut notavit Iul. Caes. Scalig. de Renumm. p. 63. A'Francis, ad Sacrum bellum profecturis, cum CPolin. adirent, vel in Syria cum Graecis agerent, primum nomen auditum etc. Hinc Perpyrarti dicti quidam liberae conditionis homines in Regno Cypri Lusinianorum, quod Regi Hyperpyra 15. quotannis penderent, apud Loredan. Hist. Cyper. l. 1. et 7. Verum addir Porcacchius de Ins. eiusmodi Hyperpyra valoris fuisse Marcelli argentei Venei: quod si est, non aurea, sed argentea Cypria illa byperpyra fuisse oportet. Vide C. du Fresne Dissert. de Inf. aevi Numism. n. 80. Meurs. in Gloss. Reines. Var. 50. l. 3. c. 1. et Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 25. nec non supra, ubi de Flava moneta, et infra PP. it. ubi de Tricipitinis nummis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PERPERUM — vide supra Hyperpyrum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOLIDUS — nomen aurei apud Romanos nummi, His enim cum una fuisset olim forma nummi ex auro, non nisi Aureus is (vide supra) nominabatur, quô vocabulô differbat ab argenteis et aereis, quales erant coeteri nummi. Dein semisses et tremisses, aurei et ipsi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”